Georgius Artemon
e17i.bsky.social
Georgius Artemon
@e17i.bsky.social
10 followers 53 following 11 posts
Software developer interested in all kinds of ancient and modern computer technologies. Struggling with the idea of fluently speaking latin. Fortasse in Mastodon de scientia computatoria, in caelo caeruleo autem latine scribam.
Posts Media Videos Starter Packs
Num Australia non habet picturas rupestras ab hominibus decem milia annorum ante factas?
ego contra Australiam nondum visitavi. Et cupio Australiam et insulam Novae Zelandiae visitare.
Rhodum otii causa visitavi ibique mons, qui Monolithos appellatur, a me est visus (ceteris rebus otii fruens, sicut in mare mediterraneo natando, quoque delectatus sum).
Mihi valde perplacent sententiae ampliusque ex Lucretio expecto.
Ultima sententia est illa, qua coloribus intentis quid oriri possit depingitur:

ergo vivida vis animi pervicit, et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragravit mente animoque;
unde refert nobis victor quid possit oriri
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, effringere ut arta
naturae primus portarum claustra cupiret.
Altera sententia, quae mihi in animo obversatur, ad eam rem pertinet, quam gravissimam his temporibus iterum esse cerno: superstitiosam religionem vincere atque veram scientiam carpere audere. Sententia depingit primum hominem, qui contra obstitit ut oculos in veritatem intenderet:
Humana ante oculos foede cum uita iaceret
in terris, oppressa gravi sub religione,
quae caput a caeli regionibus ostendebat,
horribili super aspectu mortalibus instans
Mihi modo legenti primum librum Lucretii animus varias sententias excipiebat, quas ita coloribus intenduntur ut quasi pictura verborum ante oculos pinguntur. Prima mihi occurrit:
In tecto! Nusquam eo modo saltare possim, etsi nuperrime Rhodum visitavi!
Vivesne itaque in regione terrae australis ubi homines capite deorsum versari dicuntur? 🙃
Mihi iterum librum Umberti Ecci “Nomen Rosae“ appellatum legenti, sententia ista iam iamque perplacet: In omnibus requiem quaesivi, et nusquam inveni nisi in angulo cum libro.