Georgius Buchananus
georgiusbuchananus.bsky.social
Georgius Buchananus
@georgiusbuchananus.bsky.social
Humanista, philosophus, ludorum scaenicorum et rerum gestarum scriptor Scotus. Hic narro historiam rerum Scoticarum.
cum ait Cogor et in tabula pictos ediscere mundos, indicat sua aetate mundi descriptionem parietibus affigi solitam.
December 27, 2024 at 7:23 AM
Hic ab illustri mendacio Luddo visum est ordiri, quod videlicet Caesar primus Latinorum Britanniam nominavit. Nam ante Caesarem natum Britanniae Lucretius meminit, Aristoteles longe prius apud Graecos, et non multo post Caesarem Propertius,
December 27, 2024 at 7:22 AM
Ad ultimum Luddi perfugium veniamus. Caesar (ait), qui primus Romanorum huius insulae nomen Latinis literis commendavit, eam Britanniam appellavit, quem omnes fere Latini scriptores secuti idem nomen haud mutavere.
December 27, 2024 at 7:22 AM
Sed quam parum sit in his omnis firmamenti indicat Luddus, qui istis praesidiis parum confisus accersit in auxilium bardos, sane pervetus tum genus nominum, sed quos veteres nihil scripsisse asseverent. Sed de eis alias nobis plura erit dicendum.
December 20, 2024 at 1:40 PM
Hoc tantum affirmo, facilius aequis auribus me probaturum Cambros e canibus et brutis esse factos quam tu Prudaniam e Prudcamia coaluisse persuadebis. Isto enim modo quidlibet et quolibet licebit effingere.
December 20, 2024 at 1:40 PM
Omitto quam sit levis, fallax et plarunque ridicula tota haec originis vocum quaerendi ratio. Omitto M. Varronem aliosque excellenti doctrina viros qui in hoc genere saepenumero ridentur. Totum Platonis Cratylum taceo.
December 20, 2024 at 1:40 PM
At ista ratione non Prudaniam sed Prudamiam factam oportuit, quam vocem in patrio sermone Prudam bardi proniuntiant.
December 20, 2024 at 1:39 PM
"Ne hoc quidem scio, sed sonum Britannicum hic quidem agnosco, visque sermonis Britannici in ipsa vocis etymologia se ostendit. Est enim Prudania quasi Prudcania, hoc est excellens pulchritudo, a pryd, quod est forma, et cam, quod est candidum, emollita paulum asperitate vocis."
December 19, 2024 at 6:04 PM
Quod tandem pro te facit hic tuum fragumentum? Illud scire velim, verumne nomen insulae Prudaniam esse affirmet, an eorum inscitiam coarguat qui falsum hoc nomen insulae tribuunt?
December 19, 2024 at 6:04 PM
Quid ista Prudania? Monsne an fluvius? Vicus an oppidum? Vir an mulier est? "Nescio, sed Britanniam hoc nomine significari puto." Age vero Prudania Britanniam significet.
December 19, 2024 at 6:03 PM
Quis testimonium hic dicit? "Nescio." Quid pro testimonio dicit? "Ne id quidem scio. Illud autem audivi in illo fragmento Prudaniam nominari."
December 18, 2024 at 9:04 AM
Ex ignorantia, ignobilitate et obscuritate certitudo, fides et auctoritas testimoniorum pendet, quod ad rem controversam explicandam assumitur plus habet obscuritatis, plus infirmitatis quam causa ad quam probandum affertur.
December 18, 2024 at 9:04 AM
De loco, de tempore, de auctore forsitan inquies. "Haec omnia quod incerta sunt vetustatem eius probant." Praeclara sane probatio.
December 18, 2024 at 9:03 AM
Fragmentum quidem illud in quo causae columen et firmamentum est positum ante omnia interrogo unde? Quando? Aut quo patre natum prodiit? Aut quid tandem ait quo pro causa faciat?
December 18, 2024 at 9:03 AM
Pro Prudania utitur Luddus fragmenti cuiusdam veteris ea auctoritate quam situs et caries et temporis longinquitas pene sacrosanctam facit. Eam tametsi per se firmam, tamen et etymologia, et bardorum carminibus, et patrii sermonis consuetudine, et vetustatis veneranda quadam rubigine confirmat.
December 17, 2024 at 8:11 AM
Tria vetusta insulae, ut ipsi volunt, nomina diversos habent assertores, Prudania, Pyrtaneia et Britannia. Pro Prudania totis ingenii viribus Luddus, pro Prytaneia Thomas Aeliotus eques Britannus, sed modestis studiis contendit, Britanniam caeterae fere gentes retinere conantur.
December 17, 2024 at 8:11 AM
et quanquam de re non admodum magna lis esset, tamen quia de nomine ipso patriae ageretur, tanquam pro aris et focis omnique totius gentis vetere gloria sibi contendendum putarunt.
December 11, 2024 at 8:09 AM
Nuper emerserunt homines non tam veritatis cupidi quam contentionis, qui ex hominum clarissimorum suggillatione clarescere se posse sperarent. Neque enim fieri posse existimarunt ut non in magna eruditionis opinione vulgo essent qui cum tota antiquitate certamen sibi proposuissent,
December 11, 2024 at 8:08 AM
De nomine Britanniae nulla inter veteres controversia fuit, nisi quid Graeci Brettanian, Latini Britanniam eam nominabant. Caeterae gentes aut hos aut illos pro suo quisque arbitrio imitabantur.
December 11, 2024 at 8:08 AM
Plerique serum lactis excoquunt ac in doliis complures menses defodiunt, isque multis potus non solum salubriter sed etiam iucunde bibitur.
December 10, 2024 at 12:21 PM
Terra benigne fruges gignit, ac praeter fruges etiam omnis generis metalla. Pecore tota foecundissima. Qui partes insulae extremis ac magis frigore infestas habitant avenaceo pane utuntur, vinum e frugibus corruptis conficiunt.
December 10, 2024 at 12:20 PM
Haec in summa de eius magnitudine dicta sint. Caelum Gallico temperatius, ut ait Caesar, verum utroque mitius est Hibernicum. Aer raro serenus, sed caligine densa plerumque obscurus, ac hieme satis miti magis pluvius quam nivosus.
December 10, 2024 at 12:20 PM
Romani, quibus ulteriora nondum satis erant nota, totam insulam triquetram crediderunt. Verum paulatim ulterius progressi cognoverunt ultra vallum Adriani eam se latius sensim diffundere et ad orientem aestivum procurrere.
December 9, 2024 at 7:21 AM
qua vero latissima est (ut quidam sentiunt) qua Galliam spectat, aut (ut aliis visum est) Meneviae angulo ad lati fluminis ostium fere ducenta millia patere. Inde paulatim in angustum cogitur donec ad Scotiae limitem sit perventum.
December 9, 2024 at 7:21 AM
Prima magnitudine est Albium, quae nunc sola nomen Britanniae retinet, quod antea omnibus erat commune. De eius longitudine ac latitudine caeteri fere scriptores cum Caesare consentiunt: esse videlicet longam a septentrionibus in meridiem octinginta millia porrectam;
December 9, 2024 at 7:21 AM